
VRSVS. Sit fœlix occursus, optime Leo.
LEO. Istuc non temerè precaris, Vrse. Neque enim quibuslibet bene œssit occurisse Leoni.
V. Næ uenustè, Leo, imò ne Vrso quidem.
L. Istuc sanè malo tibi credere, quàm facere periculum, tametsi legimus Leonem inter bestias fortissimum ad nullius occursum expauescere. Cæterũ diuinæ literæ testantur esse formidabilẽ occursum Vrsæ, cui sunt erepti catuli.
V. Quæso quid loquuntur de Vrsa?
L. Liber Regnorum secundus sic habet, Viros fortissimos & amaro animo, veluti si Vrsa raptis catulis in sylva sæuiat.
V. Quid præterea?
L. Solomon parœmiographus hunc in modum loquitur, Expedit magis occurrere ursæ, raptis foetibus, quàm stulto confidenti. Et apud Osee prophetam ita minitatur Deus, Occurreram eis quasi Vrsa raptis catulis.
V. Sit igitur impauidus Leo, quum bestia bestijs occurrit. Nam siqua fides apologis, Leo bestia fassus est formidabilem hominem occursum. Nunc seculum est aureum, quo Leonis Vrso, Vrsi Leoni lætus ac faustus est occursus. Opportunè uerò catulorum facta mentione, mihi redigis in memoriam, ego tibi magnopere gratulor.
L. Quo tandẽ nomine?
V. Quòd tibi catulus domi natus est.
L. Hoc omen auertant superi, ut mihi catulus dominetur.
V. Aio dómi nâtum, audis accentum acutũ in priore voce, in posteriore circunflexum.
L. At istud magis etiam abominandum. An tibi videor canis?
V. Minime, Leonem esse te non potes inficiari. Habent autẽ & Leones catulos.
L. Habent profecti, uerùm habent & Vrsi.
No comments:
Post a Comment